[200] EPISTOLA C. Reverendo Clarissimoque Viro D. SUFFRIDO PETRO LEOVARDIENSI,U.I.C. Bursae Coronarum Regenti, Domino & amico suo honorando, Coloniam. S.P. Literas tuas V. hujus Coloniae datas, Vir Clarissime, XXI. eiusdem mensis die, accepi: quibus querimonias illis de Aula Caesaris, & quod spei tuae, vel nostrae potius, eventus haud respondent, non mediocri cum molestia intellexi. Postridie itaque in aulam rursus scripsi, & si quarta illa, natalibus videlicet restituendi, facultas, nequeat forte impetrari, saltem ut taxae pro parte gratia fiat, eaque ad moderationem reducatur, summo studio ab amicis contendi: equidem si mortalium ulli, tibi gratificatum iri, lubet sperari. Quod quae de Leone Trojano ex Virgilio suggesseram, grata tibi acciderint, gaudeo sane plurimum. Annalium Gallicorum Scriptores, & ex recentioribus nominatim Aemilius Ferretus, Ronsardus quoque poëta nobilis, in suis Franciadum Francorum originem ad Trojanos revocant, eosque Leonis insignia, quae tamen cum Liliis deinde commutarint, ab iisdem tradunt mutuatos. Hollandiae Chronica, Comites suos, Aquitaniae Ducibus ex Franciae Regibus oriundis, esse proseminatos, & Liliis, Regibus cessis, ad avita Trojani Leonis, qui colore ruber, lingua & unguibus caeruleis, in aureo scuto assurgit, arma rediisse, memoriae prodidere. Quibus vestigiis, qui Brederodiorum historiam concinnarunt, etiam insistunt, dum Siphridum, primum Brederodae Dominum, Arnoldo tertio Hollandiae Comite, secundo loco editum, paterni rubri Leonis arma, caerulei coloris labro, seu lambello, (ut loquuntur) tricorni, discriminasse recensent; quae & hodierna adhuc die, eum in modum variata, Brederodii gerunt, ut & Vander Duniorum gens, a Theodorico, Alphardi noni Brederodae Domini, minore natu filio, annis abhinc plus minus CCCL. profecta (quod IUNIUS Cap. XIX. Fol. CCCXXX. perstringit) eadem usurpat. Quibus inter caetera (ne longius evagemur) recepta de Francorum a Trojanis ortu sententiam, adversus eos qui secessionem moliuntur, putarim posse propugnari. Si vero hanc de Leone Trojano ex Virgilio observatiunculam operi tuo intexendam, eaque occasione mei injecta mentione, amicitiam nostram posteritati testatam putabis relinquendam, nae tu immortalitatem, quam egregii tibi conatus promittunt, ut Pollucem cum fratre Castore fecisse Poëtae fabulantur, mecum videbere velle communicare. Porro, quae de Trojanorum insignibus Franciae Regibus per manum quodammodo ab iisdem traditis, commemoravimus, ad Hollandiae Comitum, quorum stemma ad Franciae Reges Chronica referunt, emblemata seu arma gentilicia (quae mox delineavimus ) peculiarius accommodentur. Utrum tamen, aliis Belgii Provinciis, quae Leones quidem, sed colore a Batavo distinctos, in clypeis ostentant, eadem pariter queant applicari, satis apud me non est expeditum. Nam praeterquam quod earundem provinciarum historiae, Principum suorum primordia, a Trojanis non repetant, ideoque carmen Virgilianum Phrigios Leones, in illos non aeque quadrent, sane insignium quae antiqui Flandriae Foresterii gestarunt, cum Leone nigro in campo fulvo ferocientis, a Theodorico Alsatio XV. Flandriae Comite, Nobilioni Albaniae Regi, in expeditione Syriaca detracto, permutatio, eorundemque insignium ad Flandriae Comitum posteritatem (in cujus numerum, Hannoniae & Namurci Comites, qui eadem praeferunt, reponuntur) transmissio, historiae beneficio, in recenti memoria versantur. Aliquis haud dubie casus, Brabantiae, Geldriae, aliisque inferiarum ditionum Leones, occasionem praebuerit quam tamen, quod gentium illarum monumenta non evolverim, me latere, ingenue fateor. Ut ibi, Carolo Magno hujusmodi accepta referenti, praesertim, cum ultra meam sint crepidam, libentius fasces submittam. Sed de hisce plus satis. Tantam, adeoque multis a nostra memoria remotam seculis, maxime in familiis privatis, antiquitatem, atque in epistola polliceris, ex nostris hominibus paucos, qui idem argumentum tractarunt, putem assecutos. Agedum, mi SUFFRIDE, & ad diligentiam tuam, quam audio esse singularem, nihil reliqui facito, omnesque pro virili nervos contende, hosce ut foetus ipse edas; ne alioqui posthumos, in tutores minus forte industrios ac fideles, contingat incidere. Qui Veneris, quam Apelles Cois inchoarat, morte vero praereptus, imperfectam reliquerat, manum auderet admovere, suisque eam numeris absolvere, nemo inventus. At nunquam desunt, qui omni profligato pudore, alienis Bibliothecis scelerate expilatis, iis, quae sua non sunt, se venditare, & corniculae initar Aesopicae, alienis plumis improbe adornare; non vereantur. Urbis Veronensis, quae Occidentalis Phrisiae primaria olim habita, sigillum apud D. CORNELIUM SUSIUM, Dominum Ryswicanum, &c. Hollandiae Praesidem, omni elegantiori disciplina excultum, & antiquitatum perquam studiosum, me aliquando memini vidisse. Verum cum IUNIUS in Batavia, suis expressum signis, illud inseruerit, non est cur ea in parte laboremus. Historiam, quam de ejusdem urbis eversione, in Coenobio Heiloano, asservatam IUNIUS est author, ante obortas eo loci rerum vicissitudines, facile impetrassem. Nam fratrum meorum unus, arcem spacio, quo saxum funda robusto brachio rotatum, adigi posset, a Coenobio dissitam, solet inhabitare, cui cum sodalibus vicinitas, multusque usus intercedebat. An autem Coenobio deinde, primum direpto, ac tandem solo aequato, ex Bibliotheca, quae satis erat instructa, aliquid rabiem illam evaserit, ignoro. Nihilominus, quo quantum in me est, tibi satisfaciam, ad fratrem, qui arce sua (cui Cranenbrouckio nomen) a milite igne absumpta, Haerlemum larem transtulit, prima occasione diligenter scribam, ut quam fieri poterit sagacissime odoretur, num Historia Veronensis alibi forte delitescat, ejusque exemplar, meis descriptum expensis, posset obtineri. Si successus conatui respondent, faxo voti compos ut fias. Diplomata habeo duo, quorum altero Romae anno a parta salute DCCCII. expedite, Carolus Magnus, Phrisiis propter multa in Remp. Merita, privilegia confert, altero vero Fredericus III. Imperat. Emdano Domino ante annos circiter CL Comitatus dignitatem impartitur: utrumque ad te suspicor jam permanasse. Si nihilominus exemplaria expetis, a te admonitus, haud gravate subministrabo. Vale. Spirae XXIV. Octob. MDLXXXIX. Tuus toto pectore tuique studiosissimus RENATUS vander DUYN, |